> Gedichte und Zitate für alle: Positiones Juris

2020-03-19

Positiones Juris





Quas auspice deo inclyti jure consultorum ordinis consensu pro licentia summos

I.
Jus naturæ est, quod natura omnia animalia docuit.

II.
Consuetudo abrogat & emendat legem s[c]riptam.

III.
Idonea cautio fit tam per pignora, quam per fidejussores.

IV.
Pactum contractibus bonæ fidei adjectum parit actionem; sed stricti juris
contractibus appositum actionem non producit.

V.
Prodigus non ipso jure, sed Magistratus sententia bonorum administratione
interdicitur, & post interdictionem promittendo, ne quidem naturaliter
obligatur.

VI.
Illiterati & juris imperiti judices esse non possunt.

VII.
Transactio super re certa vel judicata fieri non potest.

VIII.
Servitute imposita, ne luminibus officiatur, tam de futuris, quam de præsentibus
luminibus cautum censetur.

IX.
Testator non potest usufructuario remittere cautionem fructuariam earum
rerum, quæ usu consumuntur, in præjudicium hæredis.

X.
Publiciana, actio cum rei vindicatione in eodem libello conjungi potest.

XI.
In stricti juris actionibus fructus non veniunt nisi a tempore litis contestatæ.

XII.
Subscriptio instrumenti non continuo obligat scribentem.

XIII.
Res hostium legari potest.
Urbanum prædium distinguit a rustico, non locus, sed materia.

XVI.
Remedium L. 2. Cod. de Rescind. Vendit. non habet locum in transactione.

XVII.
Sola præstatio usurarum longo tempore facta non inducit obligationem
usurarum in futurum.

XVIII.
Societas solvitur morte, heresque socii in societate non succedit.

XIX.
Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest pecunia, invito creditore.

XX.
Reus non tenetur actori edere instrumenta vel rationes ad intentionem ejus
fundandam; sed actor reo ad probandam exceptionem instrumenta edere
tenetur.

XXI.
Favorabiliores rei potius quam actores habentur.

XXII.
Furti tenetur cujus ope vel consilio tantum furtum factum est.

XXIII.
Qui legat certam fructuum quantitatem, si non nascatur tantum, quantum
legavit, hæres ad præstationem totius tenetur.

XXIV.
Testamentum, quo posthumus præteritus vivo testatore decedit, valet.

XXV.
Fructus & usuræ legatorum a tempore moræ debentur.

XXVI.
Liberi & liberti non restituuntur in integrum contra parentes & patronos.

XXVII.
Redditio chirographi facta a creditore debitori, inducit remissionem debiti,
pignoris vero restitutio non idem.

XXVIII.
Ususfructus non dominii pars sed servitus est.

XXIX.
Quando nihil pactum est de distrahendo pignore, creditor nihilominus post
unam denunciationem pignus vendere potest.

XXX.
Suspectus tutor oblatam culpam remotus non fit infamis.

XXXI.
Dominium sine possessione acquiri non potest.

XXXII.
Actionis verbo non continetur exceptio.

XXXIII.
Privilegia realia transeunt ad hæredes, non personalia.

XXXIV.
Major annis XVII. potest esse procurator ad litem.

XXXV.
In contractibus nominatis non datur condictio ob rem dati.

XXXVI.
Unica interpellatio constituit debitorem in mora.

XXXVII.
Venditor etsi fundum simpliciter vendat, tamen eum liberum a servitute
præstare tenetur.

XXXVIII.
In contractibus jus accrescendi non habet locum.

XXXIX.
Etiam ob
latam culpam juratur in litem, & lata culpa sub dolo continetur in
civilibus caussis.

XL.
Nec urbanæ, nec rusticæ servitutes oppignorari possunt.

XLI.
Studium Juris longe præstantissimum est.

XLII.
De omnibus, quæ palam fiunt, judicat Jurisconsultus, de occultis Ecclesia.

XLIII.
Omnis legislatio
ad
Principem pertinet.

XLIV.
Ut & legum interpretatio.

XLV.
Consuetudo legi non derogat.

XLVI.
Salus reipublicæ suprema lex esto.

XLVII.
Non usus sed utilitas gentium jus gentium constituit.

XLVIII.
Judici sola applicatio legum ad casus competit.

XLIX.
Interpretationes a Principe factae separatim colligendae, neque cum tabulis
fundamentalibus confundendæ.

LII.
Sed qualibet generatione, vel novo quodam Regnante
ad
summum imperium
evecto, abrogandæ, atque novæ interpretationes a Principe petendæ videntur.

LIII.
Poeenæ capitales non abrogandæ.

LIV.
Lex Saxonica, quæ non nisi confessum & convictum condemnari vult, lex
æquissima, effectu crudelissima evadit.

LV.
An foemina partum recenter editum trucidans capite plectenda sit? quæstio est
inter Doctores controversa.

LVI.
Servitus Juris naturalis est.






Briefwechsel Schiller und Goethe

weiter

Inhaltsverzeichnis juristische Schriften

Keine Kommentare: